- ARISTOCLES
- I.ARISTOCLESMessenius Peripateticus; συνέταξε περὶ φιλοσοφίας βιβλία δέκα, καταλέγει δὲ εν τούτοις πάντας φιτοσοφους, καὶ δόξας αὐτῶν. Immediate enim haec cohaerere debent, in Suida, voce Α᾿ριςτοκλῆς. Sextum eius operis librum citat idem Suidas, in Σωτάδης. Septimum vero Eusebius, et ex eo egregia fragmenta servat, l. 15. Praep. Euang. c. πῶς γὰρ, ubi de adversariis Aristotelis agit. Et quae ex Lycone de Aristotele ibi Aristocles adduxit, eadem ex Aristocle, non tamen citatô librô, adducit Theodoretus, Serm. 8. 12. Octavum operis eiusdem librum laudat idem Eusebius, et multa inde adfert, l. 14. Praep. Euang. c. ἅλλοι δε et seqq. Quibusdam Alexandri Aphrodisaei praeceptor fuisse dicitur, quod si ita est, iam de eius aetate constaret. Fuit et Aristocles Rhodius, Grammaticus; ut in prooemio Erotianus testatur. Alter, an neuter, est Aristocles, qui paradoxorum libros scripsit? Quibusdam certe Sophista Megarensis fuit. Ex iis quaedam Stobaeus narrat, Sermone de vituper atione Veneris. Aelian. quoque de Animal. l. 1. c. 4. refert Aristoclis nescio cuius octastichon de bove; quem, cum vix decem viri domare possent, una sacerdos solâ aure prehensum ad aram deduxerit. Aristocles Lampsacenus Stoicus, scripsit libris 4. enarrarionem eorum, quae Chrysippus tradidit, de ratione singulorum dicendorum; et cogitandorum: Item Aristocles Historicus, cuius Clemens meminit, l. 6. Στρωμ, quemque εν τρίτῳ Ι᾿ταλικῶν citat Plut. in Paral. Hunc suâ aetate vixisse, disertim dicit Strabo l. 14. quô locô de illustribus virisRhodiis tractat. Meminit eius; sed ut Grammatici, Varro l. 9. de LL. ubi definitiones eius obscuras vocat. Eiusdem vero, ut rhetoris Rhodii, mentionem facit Dionys. Halicarn. in Dinarcho. Etiam περὶ ποιητικῆς scripsisse, Ammonius indicat, de differ. Verb. voce Ε᾿πικήδιος. Alius forte est Aristocles Musicus, cuius meminit Athenarus. Apollonii ad Aristoclem sententiam laudat Stobaeus Serm. 20. qui est de ira. Vivebant autem quidam Apollonius et Aristocles sub Euergete 2. Item que sub Augusto, et tandem sub Antonino Pio, ut incertum sit, qui Apollonius et Aristocles hîc intelligantur. Ad Aristoclem Phrynichus librum scripsit, teste Phoriô Eclog. 158. Aristocles etiam Platonis nomen, priusquam a magistro suo Plato appellaretur, cuius avus etiam Aristocles, Diog. Laert. l. 3. NIc. Lloydius.II.ARISTOCLESTegatum Princeps, a perfugium simulante Sthenippo, ope eorum, quos ad id corruperat, in pompa iam sacrificaturus, necatur Polyaen. l. 2. c. 26. Alîus Aristoclis, ut videtur, meminit Idem l. 6. Laconis. Vide in Aristocrate.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.